![]() Primum diximus cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem concupiscunt autem homines et quae non possunt. ![]() «Vt scias inquit non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non sperant». Verum est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est iam facit. I.III «Irascimur inquit saepe non illis qui laeserunt, sed iis qui laesuri sunt ut scias iram non ex iniuria nasci». [ Martinus Bracarensis, de ira, 2 3(fr1).1 Quid, si tibi libuerit, relictis in quos ira uiritim exarsit, aspicere caesas gladio contiones et plebem inmisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damna … Aspice tot memoriae proditos duces mali exempla fati: alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinauit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium seruili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra diffindere. Aspice solitudines per multa milia sine habitatore desertas: has ira exhausit. Aspice nobilissimarum ciuitatum fundamenta uix notabilia: has ira deiecit. Videbis caedes ac uenena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub ciuili hasta capita uenalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia. Iam uero si effectus eius damnaque intueri uelis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Quid ergo interest? Quod alii adfectus apparent, hic eminet. Nec ignoro ceteros quoque adfectus uix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse praenosci neque enim ulla uehementior intrat agitatio quae nihil moueat in uultu. Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura ut non appareat in illo, simul ira inuasit, nouae feritatis accessio. ![]() Non uides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent? Spumant apris ora, dentes acuuntur adtritu, taurorum cornua iactantur in uacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur inritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est. Cetera licet abscondere et in abdito alere: ira se profert et in faciem exit, quantoque maior, hoc efferuescit manifestius. Vt scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax uultus, tristis frons, torua facies, citatus gradus, inquietae manus, color uersus, crebra et uehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt: Flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis uocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus magnasque irae minas agens, foeda uisu et horrenda facies deprauantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile uitium sit an deforme. Procopé: Seneca: Moral and Political Essays, Cambridge Texts in the History of Political Thought,, Cambridge University Press, © 1995. Cooper, Professor of Philosophy, Princeton University & editor J.
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |